

Liber Secundus Samuelis*
Caput 8: Versus 2
Coaequans.Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terrae apparerent aequales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quae nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud:et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis[Psal. 77.]. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios.[RAB.]Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretaturex patre,et Syriam Damasci et caeteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phoenicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillae Abrahae filius dicitur, et interpretatursanguinis poculum.Syria verosublimisvelhumecta;quae enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.